Latin
5
Augustine, Sermo Arianorum 5
Unproofread scanNot analysed yet
Voluntate et præcepto cepto ipsius, coelestia ct terrestria, visibilia et invisibilia, corpora et spiritus ex nullis exstantibus, ut essent, sua virtute fecit. Et antequam faceret universa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex et creator erat constitulus, et omnium futurorum in natura habens præscientiam, ct in facicndo in omnibus exspectans Patris jussioncm; ipse voluntate ct præcepto Patris descendiL de coelo, et veniit in hunc mundum, sicut ipse ait: Nec enim a me ipso veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42). Et quia de omnihus spiritualibus et rationnlibus gradibus, propter qualitatcm I et fragilitatem corporis, paulo minus ab Angelis inferior minoratus homo videbatur (Psal, VIII, 6): ne se vilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Jesus honorans facturam suam, dignatus est humanam carnem suscipere; et ostendit' quia non est homo vilis, sed pretiosus, sicut scriptum est: Magnus homo el pretiosus vir (Prov. xx, 6, sec. LXX). Et idco solum hominem Patri suo hæredem, sibi enim cohæredem, facere dignatus est; ut quod minus accepcrat in natura, plus haberet in honore.