# Sermo Arianorum 55.20-33

Augustine, Sermo Arianorum, 55.20 to 55.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-arianorum/55.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-arianorum/55.20

Si cnim propter homines super terram se humiliabat, el non ut obediens et subjectus filius cum incomparabili dilectione et gratiarum actione Patri suo obsequebatur; quia quantum sublimis est in potestate, tantum humilia est in obsequio: antequam carnem susciperet, quare jussus obaudivit, et modo sedens ad dexteram Dci interpellat pro nobis (Rom. vm, 34 ), et in corpore constitutus super terram in caelo se Patrem rogaturum promittebat, dicens, Et ego rogabo Patrem meum, et alium advocatum dabit vObis (Joan. xiv, 16)? Et si adhuc in liis omnibus propter duritiam et cæcitatem cordis sui credere noluerint, sed ausi fuerint dicere quod hæc omnia humilitatis causa fiunt, post consummationem sæculi, nisi se natura et voluntate sciret subjectum et obedientem, utquid se humiliaret, ubi propter homines humilitas necessaria non est? Quod autem et post consummationum sæculi. quando illi omnia fuerint subjecta (lCor. xv, 28 ): quia modo natura quidem omnia sunl subjecta, ift creatura Creatori; voluntate autem, propter liberum arbitriuin, non omnia illi subjecta videmus: tunc vero in die judicii, quando in nomine Jesu omne genu fleetetur, cæiestium, terrestrium, et infernorum, et.. omnis lingna confitebitur, quia DoMninus Je us Chri- SIn! in gloria Dci Patris I ( Philipp. II, 10, ii ), omnia sine fine, et voluntate et natura illi erunt subjecta: et ipse post omnium sibi subjectionem in ca subjectione et charitate manens, in qua seinper, ct ipse ut Filius subjcetus erit ei qui illi subdidit om. nia: nullus audiens christianus ignorat, quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi ( Rom. x, 17): ut sit Deus omnia in omnibus, semper monarchiam et potestatem habens omnium, cui gloria et honor, laus et gratiarum actio, per unigenitum ejus Filium Domiuum 2 ct Salvatorem nostrum, in Spiritu sancto, nunc et per omnia sæcula sæculoruni.

---

Augustine, Sermo Arianorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa077b/stoa0040.stoa077b.opp-lat1.xml.
