Latin
Sermo De Bono Disciplinæ
Augustine, Sermo De Bono Disciplinae [Incertus] 10
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. Quatenus bona sufficiat conscientia. In quo loco dicat fortasse aliquis, Suflicit milii pura conscicntia. Quantum ad innocentiam pertinet, tibi soli sufficit: sed providendum cst, ne facilitate tua alter peccet, et alienum peccatum in te fedundet: juxta lllud quod dicit Scriptura, Væ illi per quem scandalum venit (Matlh. X VIII, 7). Quamvis autem pretioso serico corpus vestias, et niveo vellere membra componas, non sine macula diem transigis, si camini ardentis ora contigeris. In omni igitur actu tuo vitam tuam disciplina comitetur. Si vis placere Christo, elabora lit professionem tuam fides adjuvet, fama commendet. Præcedat vos patientia humilitatis socia, assistat pudicitia integritatis magistra: fugiat cupiditas, erubescat ebrietas, luxuria actus suos lugeat, superbia confusa discedat. Quicumque igitur est qui festinat Deum agnoscere, sub hoc disciplina ordine Christum poterit invenire. Multa quidem erant adhuc, dilectissimi, quæ disciplinæ ratio suadebat aperire: quæ interim putavimus differenda, ne otiosis auribus fastidium pareret longa narratio. Sane ne quid in hoc opere subtraxisse videamur, elaborabimus, ut ea qum religiosis actibus competunt, sequenti tempore disseramus.