# Sermo De Bono Disciplinae [Incertus] 2

Augustine, Sermo De Bono Disciplinae [Incertus], Sermo De Bono Disciplinæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus/2

CAPUT PRIMUM. Imperium et superbia. Disciplinæ luS. Multi sunt qui sanæ doctrinæ adversantur, justitiam culpant, et disciplinam imperium esse judicant, ac rationabilem castigationem superbiae assignant: cum non sit imperium, nisi ubi aliquid jubetur injustum; nec sit superbia, uisi ubi aliqua negligitur disciplina. Disciplina igitur magistra est religionis, magi tra veræ pictatis: quae non ideo increpat, ut lædat; non ideo castigat, ut noceat. Denίque mores hominum irata con igit, inflammata rustodit, ita Salomone dicente: Fili, ne deficias a disciplina Domini, neque fatigeris cum ab eo increparis. Quetn enim diligil Dominus, increpat; flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, ii et 12 ). Nihil profecto cst quod non disciplina aut emendet, aut salvum faciat. Quam si quis sapiens apprehenderit, non gratiam amicitiarum perdit, nec periculum damnationis incurrit.

---

Augustine, Sermo De Bono Disciplinae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa077h/stoa0040.stoa077h.opp-lat1.xml.
