# Sermo De Bono Disciplinae [Incertus] 4

Augustine, Sermo De Bono Disciplinae [Incertus], Sermo De Bono Disciplinæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus/4

CAPUT III. Disciplina vitia omnia frenantur. Audite prophetam dicentem, Servile Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, ct pereatis de via justa ( Psal. II, 11 et 12). Bene in omnibus causis timor obtemperat disciplinæ: qui pro hoc ipso quod imminentes periculorum casus aut iras judicum cavcre novit, potestatem conservandæ salutis obtinuit. Quid igitur adultero esset castum? quid furi tutum? quid non esset latroni pervium? quis non expavesceret concava littorum, secrcia silvarum? quid non præsumptio possideret, nisi furorem animorum sub metu pœnæ disciplina compesceret? Ac nisi constitutus esset ordo vivendi, nunquam profecto finem poneret natura peccandi. Nibil est quod non gula suadeat, si gulæ disciplina consentiat; nihil cst quod non perdat lexuria, si amore vitiorum a te disciplwia descedat; nihil est quod non habendi cupiditate animus occupet, nisi avaritiæ vitium disciplina condemnet. Omnia sub metu disciplinae vitia jacent 1. Jam non est in quo fides unquam erubescat, si homo futurum Dei judicium respiciat, et causam reddendæ ralioniz intendat: nec est in quo vindex scelerum tlamma desæviat, si intuitu disciplinæ, aut qu;e sunt honesta cogites, aut quai sunt pudenda castiges. Multi ibi nomen crudelitatis imponunt, ubi pro amoe disciplinæ crimen admissi sceleris supplicio vindicatur latronis1: cum sententia judicantis justis legibus serviat: et non solum præsentibus, sed etiam fuLturis manum porrigat. Quis igitur non licite crederet se debere peccare, si impudicis et impiis actibus judex non præscriberet disciplinam 3?

---

Augustine, Sermo De Bono Disciplinae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa077h/stoa0040.stoa077h.opp-lat1.xml.
