# Sermo De Bono Disciplinae [Incertus] 5

Augustine, Sermo De Bono Disciplinae [Incertus], Sermo De Bono Disciplinæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-bono-disciplinae-incertus/5

CAPUT IV. Discuplinæ legis divina servit humana. Quæ cavenda severitas. Qui careatur. Videamus quid lex loquatur: Non occides, non adulterabis, non falsum testimonium dices (Exod. xx, 13, 14, 16), Hæ suit disciplin;e legis, quibus etiam districtio sententiæ sæcularis obsequitur; impugnando turpia, resecando criminosa. Nam adjicit Scriptura, Judex non est vindex positus boni operis, sed mali ( Rom. XIII, 3); ita ut etiam vicarium Iœnæ genus exigat, cum dicit, Oculum pro oculo, dentem pro dente ( Levit. xxiv, 20). Sed istam antiquam sententiæ severilatcm facile vitare possumus, si flammas futuri judicii cogitemus. Absolu autem doccl Paulus apostolus posse contemni sæcularis arma judicii, qui dicit, Si vis potestatem non timere, quod bonum est fac ( Rom. XIII. 3 ). Sed hæc non otiose tractanda sunt: nam cum de his terren potestatibus Apostoli doctrina commemorat, sensibus nostris coelestis judicii partes insinuat. Nam cum docet serviendum sæculi legibus, admonet necessario hominem futuris cavere temporibus. Si vis, inquit, non timere potestatem, quod bonum est fac: hoc est dicere, Si vis ruiturum non timere juducium, declina a malo, et fac bonum ( Psal. XXXVI, 59 ). Ergo hanc primam constitutionis formam, quæ sæculi legibus caret, cavere debemus et vincere: ut possimus a nobis iliud præjudicium perpetuæ mortis excludere. Quia quos ista temporalis nun affligit pocna, hos illa in æternum insatiabili tormentorum persequitur dolore. Nemo autem illum homicidii crimen evasisse æstimet, quem excusatum sæcularis judicii corrupti sententia absolverit. Nec illc adulterii facinus prætermissum putet, qui indulgentiae lege deprehensus evasit. Nemo cum sanam dexteram videl, falsitatis reo debita jure Supplicia judicet fuisse concessa. Defunctis corporibus salva suut crimina, nisi fuerint prius apud Deuin lacrymarum intercessione purgata. Exspectat enim reum suum gehenna debitis armata suppliciis. Ad confusionum magis præsentis vitæ, non ad absolutionem criminis pertinet auctoritas sententiæ sæcularis. Illa ergo nobis sunt amic omnia cogitanda supplicia, ubi homo vivet durante poena; ubi nec tormenta corpori, nee dcsunt membra tur tori. Quæ tamen facile vitarc possumus, si habenas disciplinæ teneamus, dicente Apostolo, Si vis non timere potestatem, bonum fac, et habebis laudem ex ea (Rom. XIII, 3). Quis sapiens non ad hæc disciplinæ bona animum lætus apponat, ubi potest homo non solum criminis poenam vitare, sed ct gratiam laudationis acquirerc?

---

Augustine, Sermo De Bono Disciplinae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa077h/stoa0040.stoa077h.opp-lat1.xml.
