Latin
Sermo De Bono Disciplinæ
Augustine, Sermo De Bono Disciplinae [Incertus] 6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. Rei sunt ad quos disciplina nondum pervenit. Sed minus, quam quos destituit. Disciplinu quibus gravis, quibus levis. Audite prophetam dicentem: Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 12). In huc loco ad illos, puto, pertinet isa sententia, ad quos nondum disciplina pervenit: qui adhuc in deviis morantur, capti antiquo super-titionis errore. Probantur enim sub lege nunquam vixisse, qui admonentur ut apprehendant studium disciplinæ. Sequitur in hoc psalmo, Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Igitur si illos Propheta statuit reos, ad quos disciplina nunquam pervenit: quid de illis judicandum putamus, quos disciplina destituit? Inter utrorumque actus, auctorilas propheticæ lectionis iucusnt minorem plane culpam, non pervenisse ad disciplinam, quam legem disciplinæ respuisse. Eccc dicit propheta, Qui spernit disciplinam, odit animam suam (Sap. III, 11). Et vere ut dixit, ita est: nam hostis cst et inimicus animæ suæ, qui spretis disciplinæ monitis, diabolicis occupatur officiis. Dicunt aliquanti disciplinam salis duris legibus constitutam. Loquantur isla salis miseri, quos ad omnc facinus ille djahnlus auctor mortis invitat, quorum mentes insatiabilis gula possidet, super quos regnat ebrietas, quos turpis luxuria captivos tenet, cl a quibus nunquam superbia ingrata discedit. liis autem quibus <st studium honeste fidem servare continentiæ, humilitati pietatique servire, dulce disciplinæ onus est, et lcve jugum Domini: quod non gravat, nisi aut perditos, aut perituros.