Latin
Sermo De Contemptu Mundi I, Incerti Auctoris
Augustine, Sermo De Contemptu Mundi [Incertus] 3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. Cur radantur. Sapientiæ sedes in cerebro. Cur saltem clericatus sui signa, quibus a laicis discernuntur, non perpendunt? Non enim sine causa capita eorum raduntur et tondentur, sed perspicacissima et evidentissima ratione. Nam his signis secernuntur a laicorum conversatione. Quod ut mulis Deo propitiante proficiat, admonitioni utilissimæ dnximus inserere. Didicimus multorum Patrum auctorilate, cerebrum esse sedem sapientiæChristum veru, Paulo attestante, Dei Virtutem et Sapientiam esse (I Cor. I, 24). Cum itaque cerebrum sit in capite, sapientia vero juxta Patrum auctoritatem in ccrehro habeat sedem, et sic per sapientiam sihi infusam cuncta membra regantura capite, quod per cerebrum esi, quod est sedes sapientiae: sic inter nos et veram sapientiam, quae, ut diximus, Christus est, qui etiam juxta Apostolum caput nostrum est (dixit enim, Caput mulieris est vir, caput vero viri est Christus, Christi autem caput cat Deus [I Cor. XI, 3 ]):ut ostendamus nullum obstaculum interesse, pilos in ca parto capitis incidimus, in qua novam sapientiam, id est Christum, inesse cognoscimus: per hoc signantes, malam terrenarum rerum sollicitudinem nostræ mentis oculos ad Deum contemplandum impedire. Scimus enim quod quisque quanto magis terrenis occupationibus implicatur, tanto magis a sui Conditoris visione impelitur. Unde Apostolus: Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus (II Tim. II, 4). Item: Qui sine uxore est, cogitat quæ sunt Dei (I Cor. VII, 52). Hinc Moyses ait: Levitæ radant pilos carnis suæ (Num. VIII, 7). Levita interpretatur Assumptus. Quisquis namque in officiis divinis assumptus est, pilos carnis, id est superfluas cogitationes cordis, radere debet. Caput igitur radere, significat cogitationes terrenas et superfluas a mente re-ecare. Nec incongrue per pilos et capillos signilicantur cogitationes superfluæ. Sicut enim pili non sunt pars corporis, sed quædam superfluitas procedens ex corporis humore: sic bona temporalia non sunt nobis naturalia, sed aliena et superflua. Hinc itaque fideles Christi, qui ad æternam vitam medullitus suspirant, qui mundum cum suis oblectationibus sub pedibus conculcant, qui in terra nihil possidere volunt, sed cum Apostolo dicunt, No. slra conversatio in caelis est (Philipp. III, 20 ),capillorum minimam partem in capitibus retinent, ut per corum abrasionem se minimam terrenorum sollici •tudinem habere designent. Quapropter etiam illam minimam particulam capillorum retinent, quia dnm in hoc mundo sunt, a terrenis cogitationibus omnino vacui esse uon possunt. Quisquis igitur clericus ad sortem Domini vocatus, qui comam nutrit, ct capillos radere vel tondere erubescit, profecto se non de- Dei, sed de mundi sorte esse testatur. Quanto enim quisque carnis crines diligit, fovet et nutrit, tanto cor suum non in cælis, sed in terra fixum esse ostendit: quanto autem radit et edomat, tanto se non terrena, sed æternadiligere comprobat.