# Sermo De Contemptu Mundi [Incertus] 4

Augustine, Sermo De Contemptu Mundi [Incertus], Sermo De Contemptu Mundi I, Incerti Auctoris. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-contemptu-mundi-incertus/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-contemptu-mundi-incertus/4

CAPUT IV. Ne inter orandum capita tegant. Si vero, ut prædiximus, crines idcirco radimus, ut inter nos et demm nibil interesse approbemus: profecto patet, quod cum in oratione persistimus, aliena velamina capitibus nostris apponcre non debemus, præsertim cum Apostolus dicat, Vir non debet orare velato capite, imago enim Dei est ( I Cor. XI, 7). Cessent itaque clerici psalmodiæ hymnisque spiritualibus insistentes, capillos, mitras, caeteraque velamina in capiiibus portare: ne dum cum Deo loquimur, famulatus nri signa occultantes, ejus indigni judicenmr propitiatione, enjus salubri doctrinæpræsumumus non obedire. Qui enim non obedit Apostolo, contradicit Evangelio. Et juxta ejusdem apostoli vocem dicentis, An quæritis experimentum ejus qui in me loquitur Citristus (II C or. XIII,5)? Hem, Si Angelus venerit de cwlo, et aliud Evangelium nuntiaverit vobis, anathema sit (Galat. i, 8). Exstirpetur ergo penitus de clero talis præsumptio, ne, quod absit, a Deo expellatur ejus oratio.

---

Augustine, Sermo De Contemptu Mundi [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa077g/stoa0040.stoa077g.opp-lat1.xml.
