Latin
Sermo De Contemptu Mundi I, Incerti Auctoris
Augustine, Sermo De Contemptu Mundi [Incertus] 6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. Regnum Dei appetant. Deum et proximum diligant. Calicem Christi accipiant. Fortassis quæret aliquis: Cum Deus sequaces suos mundana jubeat postponere, quæ. sunt quæ jubet appetere? Audi ipsum dicentem. Quærite regnum Dei. Item Thesaurizate vobis thesauros in cæli, (Matth. VI, 53, 20). Quæret iterum aliquis: Si Deus vult homines terrena odire, quæ debent diligere? Ista sunt quae præcepit diligere, cum per Moysen respondit, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum tanquam te ipsum (Dent. VI, 5). Proximus in terra tantum diligi præcipitur, quia cœlestis regni hæreditatem nobiscum consortitur. In quo charitate divina perfusi, Scriptura testante, quæ, ait ut cies nostros sicut nos ipsos dili. gamus (Levit. XIX, 18), propitiante Deo ibi facturi sumus, per quem et redempti sine fine vivemus: qui etiam cum propter opera nostra mala inimici ejus essemus, prior dilexit nos; et cum essemus servi inutiles, in liliossuos nos adoptavit et hæredes, Filium suumunigenitum tradens pro nobis, ut nos eriperet a perpetuæ mortis laquco. Quisnam puer tam benignum patrem digne potest diligere? Quis ejus tantis beneficiis aliquid dignum potest tretribure? Hæc tanta beneficia admirans Psalmistaait, Quid retribuam Domino, pro omnibus quæ retribuit mihi? Cui ipse inquisitioni demde subjungit, Culicem salutaris accipiam (Psal. CXV, 12,13), etc. Quantulacumque sit hæcretributio, calicem scilicet Domini accipere; nulla tamen alia ita digne videtur pasbioni dominicæ congruere. Hac utique ratione, ut quemadmodu sanguinem' suum dedit pro nostra redemptione, sic ct nos no strum fundamus pro sui nominis confessione. Scd quomodo pro Christo suum dabit sangmnem, qui pro eo non vult abjicere mundi vanitatem, cum nos minus quam nostra diligamus? Quomodo pro Christo vitam tradet, qui contraejus præcepta hæc vana et falsa possidet? Ipse enim dicit, Si diligit me, mandata mea servate (Joan. XIV, 15). Loquitur et Joannis apostolus. Qui dicit se diligcre Deum, rt mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Convincitur itaque, se ct non Doum diiigcre, qui mandata ejus non vult custodire.