Latin
Editus a Sirmundo in Appendice post Augustinianos quadraginta
Augustine, Sermo De Generalitate Eleemosynarum [Incertus] 4
Unproofread scanNot analysed yet
Nec ideo tamen falsa sunt quæ supra posuimus; quia et ipsa divina precepta sunt, Da misericordiam, et ne suscipins peccatorem. Illa enim ob hoc dicta sunt, ne eniquam peccaturi propterea bene facias, quia peccator est: ut bene quid facias ci qui te odit, non quia peccator est, sed quia homo est. Ita ulruinque præceptum tenebis, nec ad judicandum remissus, nec ad subveniendum inhumanus. Omnis enim qui reclc arguit peccatorem, quid aliud quam nun vult eum esse peccatorem? Odit ergo homo quod et Deus odit: ut per imatur quod homo fecit, et liberetur quod Deus lec it. Peccatum quippe homo fecit, ipsum et hominem Deus. Et duo ista nomina cum dicimus, Homo peccator, non utique frustra dicuntur. Quia peccator est, corripc; quia homo est, miserere. Nee omnino liberabis hominem, nisi cum persecutus fueris peccatorem. II iic officio omnis invigilat disciplina, sicut cui ne regent apta et accommodata est; non solum episcopo regenti pelebem suam, sed etiam pauperi regenti domum suam, marito regenti cunjugem siiam, patri regenti protem suam, judici regenti provincam suam, regi rege nli gentem suam: omnes ilicum boni sunt, cis quos regunt bene utique volunt. Et servi juata impertitam al universorum Domino potestatem, qui etiam regentes regit, dant operam, ut illi quos regunt, et conserventur homines, et pereant peccato-. res. Ita impleul quod scriptum est, Da miscricordiam, et ne suscipias peccatorem: ne hoc in illo salvum, quod peccator est, velint. Et impiis et peccatoribus redde vindictam: et in hoc ipsum, quod impii et peccatores sunt, deleatur in eis. Bene fac humili, propter hoc quod humilis est; et ne dederis impio, propter hoc quod impius est: quia ob hoc Altissimus odit peccatores, ei impiis reddet vindictam (Eccli. XII, 4. 6). Qui tamen, quia non solum peccatores et impii, verum etiarn et nomines sunt, facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. v, 45). Ita nulli hominum claudenda misericordia: nulli peccatori peccata impunita relaxanda sunt.