# Sermo De Mysterio Baptisimatis [ncertus] 2

Augustine, Sermo De Mysterio Baptisimatis [ncertus], Sermo De Mysterio Baptismatis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-mysterio-baptisimatis-ncertus/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-mysterio-baptisimatis-ncertus/2

In hoc ergo fonte, antequam vos toto corpore tingeremus, interrogavimus, Credis in Deum Patrem omnipotentem? Respondistis, Credo. Rursus interrogavianus, Credis et in Jesum Christum Filium ejus, qui natus CSl de Spiritu sancto, Cl M ria virgine? Respondistis singuli, Credo. Iterum interrogavimus, Et in Spiritum sanctum? Respondistis similiter, Credo. Hæc autem fecimus juxta Domini nostri Jesu Chr'sii Salvatoris imperium: qui cum ad Patremin coctos ascenderet, discipulis suis, id est Apostolis, demandavit dicens, Euntes baptizate omnes gentes in nomine Putris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes ens servare omnia quæcumque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 19). Neino autem, eum audit Patrem et Filium et Spiritum sanctum, tres deos nos æstimet confiteri. Quod sacrilegium absit longea lide nostra, qui unum Deum esse ipso attestante cognovimus. Ego inquit, Deus, et non est alius præter me; justus et salvator non est præter me. Convertimini ad me, et salvi eritis; quia ub extremo terræ ego sum Deus, ei non est alius præter me (Isai XLV, 21 et 22). Et in alio libro, Audit Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et rursus, Dominus Deus tuus hic est in cælo sursum, et in tetra deorsum, et non est alius præter ipsum (Deut. vi, 4, IV, 59 ). Tros ergo personas tenemus et credimus, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unius potentiæ, unius substantiæ, unius æternitatis, unius voluntatis, unius etiamdeitatis: ct totam Trinitatem unius Dei appellatione veneramur. Credere autem plures deos gentilis impictas est; et iterum non credere Ircs personas unius substantiæ in una deitate atque æqualitate vel coæternitate, hæreticadementia cst: cum manifesta h;cc sit, quam diximus, auctorilas Christi, Baptizate omnes gentes in nomine Patris, ei Filii, et Spiritus sancti.

---

Augustine, Sermo De Mysterio Baptisimatis [ncertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa077f/stoa0040.stoa077f.opp-lat1.xml.
