Latin
Sermo De Mysterio Baptismatis
Augustine, Sermo De Mysterio Baptisimatis [ncertus] 5
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc sunt autem quæ huc usque diximus. (a) Postquam vos credere promisistis, tertio capita vestra in sacro fonte demersimus. Qui ordo Baptismatis duplici mysterii significatione celebratur. Recte enim tertio mersi estis, qui accepistis Baptismumin nomine Trinitatis. Recte tertio mersi estis, qui accepiaLis Baptismum in nomine Jcsu Christi, qui tertio die resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita demersin typum dominicae exprimit sepulturæ; per quain. Christo consepulti estis ill Baptismo, et cum Christo resurrexistis in fide, ut peccatis abluti in sanctinate virtutu:n Christum imitando vivatis. Unde bratus Apostolus ait, An ignoratis quoniam quicumque b,; -ptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizali sumus? Consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novilnte vitæ ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortia ejus, simul et resurrectionis erimus; hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruamus corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 3-6). Considerate, fratres charissimi, qua conditione Apostolus esse dixerit baptizatos. Ut ultra, inquit, non serviamus peccato. Quæ enim tanta est nou dico negligentia, sed amentia, cum per Baptismum acceperis remissionem peccatorum, obligari velle peccatis; ut qui faclus fucras ex peccatore santus, rUfsus ex sancto velis esse peccator; et post sacrum illum fonteni, quem non nisi semel ablui licet, iterum ad vitiorum sordes reverti? Attendite ergo, dilectissimi, ut quod accepistis, quod jam ulterius a vobis accipi non potest, usque ad finem integrum immacultaumque servetis; et seriei effecti absque peccato, in perpetuo a peccatis omnibus recedatis. Christus eniin, qui vos pollutos a diabolica suasione sordidatos sua miseratione mundavit, non vult mundatos iterum sordidari. Huic gloria et honor cuiu Patre et Spiritusancto in sæcula sæculorum. Amen.