Latin
7
Augustine, Sermo de Rusticiano subdiacono 7
Unproofread scanNot analysed yet
Addunt etiam: qui baptizatur a mortuo quid est lauacrum eius? erratis, miseri, non intellegentes scripturas. non dicimus baptismum, quo tingunt illi quos uelut mortuos a uiuorum communione separamus, nihil esse, sed nihil prodesse, quamdiu inter mortuos uiuitur. tolle quod obest, iam prodest; quod extra accepisti proficiet cum intus fueris. emenda baptizatum, sufficit. latens in semine uirtus incrementa sumet, spiritum dei ex alto induet, et qui in Christo per baptismum sepultus fuerat licet foris, postquam in ecclesiae sinum admissus fuerit et mortuos reliquerit sepelire mortuos suos, sentiet aquam fidelem nec haereticorum contagiis pollutam et paternam uocem ad cor audiet: ecce filius meus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est. filius meus, quem obstetricantibus undis genueram, mortuus erat, quia de spiritu meo non uiuebat, et reuixit, quia abiecto mortuorum consortio ad locum uitae rediit; perierat, quia eodem cum impiis naufragio abreptus fuerat, inuentus est,. quia per salutarem tabulam, hoc est paenitentiam, tandem portui, hoc est ecclesiae, redditus. ut hoc de illis eueniat, fratres, quam obnixe possumus a domino petamus, ut, quemadmodum unus est baptismus, una aqua, una fides, sic etiam una caritatis professio nec inter nos alia amplius audiatur quam meliorum charismatum aemulatio.