# Sermo De Symbolo [Incertus] 1

Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus], De Symbolo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-symbolo-incertus/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-symbolo-incertus/1

EXORDIUM. Fidei interioris et exterioris necessitas. Symbolum regula fidei. Qua ratione institutum sit. Quidcomplectatur. (b) Notum est, dilectissimi, Charitati vestræ, quod milites saeculi beneficia temporalia a temporalibus dominis accepturi. prius sacramentis militaribus obligantur, et dominis suis fidem se servaturos profitentur: quanto magis ergo æterno Regi militaturi, et aeterna premia percepturi, di bent sacramentis cœlestibus obligari, et fidem per quam ei placituri sunt, publice profiteri? Dicit enim Apostolus, Sine fide impossibile est placere Deo ( Hebr. i!, 6). Hanc in cordibus nostris agnoscit, qui scrutatur rcnes et corda (Psal. VII, 10). Sed propter conservandam Ecclesiæ unitatem, dispensationi hujus temporis cum fide cordis necessaria esturis confessio: quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10), non tantum prædicatorum, sed etiam auditorum. Non enim aliter frater de fratre bene sentiret, nee pax Ecclesiæ servaretur, nec alium docere, aut ab alio discere saluti necessaria posset, nisi quod in corde habet, signis vocum tanquam suis vehiculis ad aliorum corda transmitteret. Est ergo fides et corde servanda, et ore promenda. Fides namque omnium bonorum est fundamentum, ct humanae salutis inilium. Sine hac nemo ad numerum filiorum Dei poterit pervenire: quia sine ipsa in hoc saeculo nec justificalionis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit æternam. Et si quis non ambulaverit per fidem, non perveniet ad speciem. Hoc attendentes sancti Apostoli, certam fidei regulam tradidcrunt, quam secundum numerum Apostolicum duodecim sententiis comprehensam, Symbolum vocaverunt: per quam credentes catholicam tenerent unitatem, et per quam haereticam convincerent pravitatem. Symbolum ergo tali ratione institutum majores nostri dixorunt.

---

Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008a/stoa0040.stoa008a.opp-lat1.xml.
