Latin
De Symbolo
Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus] 10
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia die resurrexit a mortuis. Si credidisti do Christo quod dedecoris est, crede quod gloriæ est, Si credidisti quod mortis cst, crede quod vitæ est. Sicut enim in passione mysterium piciatis est; iia in resurrectione operatio potestatis, ut ipse ait, Potetestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi cam (Joan. x, 18). (a) Ascendit ad coelos: id est, conditionem naturænostræ quam ex homine matre natus assumpsit, super cælos in dextera Dei Patris collocavit. Ascendamus et nos Cam Christo interim corde, ut cum dies ejus promissus advenerit, sequamur et corpore. Scire tamen debemus, fratres, qnia cum Christo non ascendit superbia, non avaritia, non luxuria, nullum vitium nostrum ascendit cum mcdico nostro: ideo si post medicum desideramus ascendere, dehemus vitia vel peccata deponere. Omues enimi quasiquibusdamcompdibusnos premunt, et peccatorum retibus nos ligare contendunt: ct ideo cum Ut'i adjutorio secundum quod ait Psalnabla, Dirumpamus vincula eorum (Psal. II, 3): ut securi possimus dicere D omino, Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. cxv, 16 et 17). Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Sedere, judicantis est. Et quia Redemptor noster assumptus in coctuM et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium veniet, sedere describitur.