Latin
De Symbolo
Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus] 13
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X. Ad pœnitentiœ remedia confugiendum. Non in remedium salutis suæ semper finis tardandus est, qui vitæ suæ semper incertus est: quia qui nos securos facil dicendo, Peccator in qua die conversus fuerit, omnes iniquitates illius oblivioni tradentur (Ezech. XVIII,21 et. 22): ipse nos etiam cautos voluit, dicens, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. v, 8). Convertamur ergo ad meliora, dum in nostra suut potestate remedia. Hlic exstinguamus mortem moriendo peccatis, hic vitain vitæ meritis acquiramus. Hæc ergo, fratres dilectissimi, sapienter ac fideliter cogitantes, ad poenitentiæ remedia confugere festinemus, ct per castitatem vel humilitatem, per opera justitiæ ac misericordiæ. æterna nobis apud Deum comparemus. Sed ut ad id redeamus unde digressi sumus, sequitur in boc sancto Symbolo: