Latin
De Symbolo
Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus] 16
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIII. Sanctorum meritis quis particeps fiat. Sanctorum communionem: (a) id est, cnm illis sanctis qui in hac quam suscepimus fule defuncti sunt, societate et spei communione teneamur. Si igitnr cum sanctis in æterna vita communionem habere volumus, de imitatione eorum cogitemus. Debent enim in horis aliquid recognoscere de suis virtutibus, ut pro nobis dignentur Domino supplicare. Si enim tormenta quæ sancti pertulerunt, ferre non possumus, vel contra malas concupiscentias, ipsis intercedentibus, repugnemus. Nam nec Abraham, nee Isaac, nec Jacob occisi sunt; et tamen fidei et justitiae meritis honorati inter Patriarchas primi esse meruerunt. Ad quorum convivium congregatur, quisquis fidelis et justus et laudabilis invenitur. Unde et nos, fratres charissimi, etiamsi nil tale perpetiamur, si non vincula, non verbera, non carceres, non supplicia corporis alia, nullam hominum persecutionem propter justitiam toleremus, societatem tamen sanctorum obtinere valebimus, si castigare corpus nostrum, et servituti subjicere curamus, si in spiritu humilitatis et in anima contrita Domino supplicare assuescimus, si illatas a proximo contumelias placida mente suscipcre satagimus, si et eos qui nos odio habent, qui injurias nobis inferunt, diligere, liis benefacere, et pro hortum vita ct sospitate gaudeamus exorare, si cum virtute patientiae bonorum quoque operum fruetibus adornari contendimus. Taliter etenim conversantibus nobis, et corpora nostra, juxta Apostoli vocem, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem exhibentibus (Rom. XII. i), coelesti dignatione donabimur, ut communi cum eis qui membra sua in mortem pro Domino dcderunt, gloria remuneremur: quod sicut mors illorum, sic et vita nostra pretiosa sit id conspectu Domini: diruptisque vinculis carnis, et ipsi atria supernæ civitatis iutrare atque inter chorus beatorum martyrum vota gratiarum Redemptori nostro reddere merebimur. Hæc sunt vestigia quæ nobis sancti quique revertentes in patriam reliquerunt, ut illorum semitis inhærentes sequeremur ad gaudia. Cur non properamus et currimus, ut patriam nostram videre possimus? Magnus illic charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorum frequcns nos et copiosa turba desiderat, jam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. Ad corum complexum et conspectum venire, quania illis ct nobis in commune lætitia est? Illic Apostolorum gloriosus chorus. Illic Prophetarum exsullantium numerus insignis. Ibi martyrum populus innumerabilis ob certaminum vicloriarn coronatur. Illic clarissima virginum turba lætatur, illic etiam confessorum fortitudo laudatur. Sed etiam illorum remuneratio censetur, qui præcepta dominica servantes, nd coelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. Quæ aulem lingua dicere, vel quis intellectus capere sufficit illa supernae civitatis quanta sint gaudia, Angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriae Conditoris assisterc, præsentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuæ mu* nere Letari? Ad hos electos Dei avida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, et cite nos ad Christum convenire contingat, ad cum quem hujus itineris ducem habemus, salutis auctorem, lucis principem, lætitiæ largitorem.