# Sermo De Symbolo [Incertus] 17

Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus], De Symbolo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-symbolo-incertus/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-symbolo-incertus/17

CAPUT XIV. Remissio peccatorum. Novatiani refelluntur. Remissionem peccatorum. Credonda est præcipue, fratres, peccatorum remissio, quia hoc unum remedium est, quod hominum genus a sententia perpetuæ mortis absolvat. Ideirco Unigenitus Altissimi dignatus est carnem assumere, contentu. est cruce; ut te, qui crimina tua evadere non poteras. indulgentia faceret innocentem. Ideo immaculatus occisus est Agnus, ut ejus cruore humani generis macula tergeretur. Miror autem, quosdam sic obstinatos esse, ut dandam non putent lapsis pœnutentiam, aut poenitentibus existiment veniam denegandam; cnm scriptum sit, Memento unde excideris, et age pœnitentiam, et fac priora opera (Apoc. II, 5). Uti. que ei dicitur, quem constet excidisse, ct quem Do... minus hortatur per opera rursus exsurgere, quia scriptum est, Eleemosyna a morte liberat ( Tob. IV, U): ctnon utique ab illa morte quam semel Christi sanguis exslinxil, et a qua nos salutaris Baptismi ct Redeemptoris nostri gratia liberavit; sed ab ea qu:n per delicta postmodum subrepsit. Nam cun scriptum sil, DomMus mortem non fecit, nec lœtatur in perditione vivorum (Sap. 1,13): utique qui neminem vult perire, cupit peccatores pœnitentiam agere, et per poenitentiam denuo ad vitam rcdirc. Ideo ct per Joel prophetam clamat, et dicit, Et nunc dicit Dominus Deus vester, Revertimini ad me ex loto corde vestro, simulque in jejunio et fletu et planctu; et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et revertimini ad Dominum Deum vestrum, quia misericors et pius est, et patiens et multœ miserationis, et qui sententiam flectat adversus malitiam irrogatam (Joel. II, 12 et 13). Dominus quoque in Evangelio pietatem Dei Patris ostendens ait, Quis est ex vobis homo, quem si petierit filius ejus panem, numquid lapidem porriget et? aut si piscem postulaverit, numquid serpentem iili porriget? Si ergo vos, cum silis mali, scitis bona data dare filiis vestris; quanlo magis Pater vester de cælo dabit Spiritum bonum petentibus eum (Matth. VII), 9-11). Comparat hic Dominus carnalem patrem, et Dei Patris æternam largamque piclatcm. Quod si iste in terris nequaM pater offensus graviter a filio peccatore et malo, si tamen eum postmodum vidcrit reformatum, et depositis prioris vitæ delictis, ad sobrios et bonos mores, ad innocentiæ disciplinam pœnitentiæ dolore correctum; gaudet ct gratulatur, et susceptum quem ante perdiderat, cnm voto paternæ exsultationis amplectitur: quanto magis unus ille et venis pater, bonus, misericors, pius, imo ipsa bonitas et misericordia < pictas, Lætatur in poenitentia filiorum suorutn; nec iram pœnitentibus aut plangentibus et lamentantibus nec pœnam comminatur. sed veniam magis et induigentiam pollicetur? Si enim tantum pluit diabolus. ut de excelsis virtutum fastigiis in profundam te duceret malorum; quanto magis poterit Deus te ad summum bonorum verticem revocare; et non solum in id revocare quod fuisti, sed et beatiorem multo quam prius videbaris efficere?

---

Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008a/stoa0040.stoa008a.opp-lat1.xml.
