Latin
De Symbolo
Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus] 18
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X V. Quod non desperandum, et unde procedat desperatio. A veniæ deprecatione non cessandum. Tantum ne concidas animo, neque spem libi abscidas honorum, ne, quæso, accidat tihi quod impiis solet. Non enim peccatorum multitudo adducit in deSperationem, sed impietas. Et propterea Salomon nou dixit, quia omnis qui venerit in profundum malorum, contemnit; sed, Impius, inquit, si venerit in profundum malorum, contemuit (Prov. XVIII, 3). Impiorum ergo est desperare salutem, er contemnere cum in profundum venerint malorum, non peccatorum. impietas enim non sinit oos ad Deum respicere, et illuc redire unde dilapsi suut. Ista ergo cognatio, quæ spem conversionis abscidit, ab impietate descendit; et sicut lapis gravissimus cervicibus animae incurnbens, semper eam deorsum in terram cogit aspicere, ad Deum vero suum oculos non sinit levare. Sed virilis animi est et præclaræ mentis, dejicere a cenvicibus animae suae inimicum pondus, imo deprimcn. tem se diabolum abjicere; et imperare animæ suæ, ut canens verba prophetica dicat ad Dominum, Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillæ in manibus domina tua; ita oculi nostri ad Domir. um Deum nostrum, donec misercatur nostri. M iserere nostri, Domine, miserere nostri; quia mulluM repleti sumus despectione (Psal. CXXII, 2 et 5). Præclara 'cro in his vcrbis et coelestis philosophiæ doctiina est. Repleti sumus, inquit, despectione: hoc est quod docere nos voluit, quia cisi peccatorum nostrorum multitudine repleti sumus, despectione atque opprobriis cooperti; oculi tamen noslriad Dominum Deum nostrum sint, donec misereatur nostri. NeC prius ab obsecratione cessemus, quam impetrare peccatorum veniam mereamur. Hoc enim vere constantis animæ cst et pertinacis, ul nequaquam repellatur de perseverantia poscendi, desperatione impetrandi; sed persevered ac persistat in obsecrationibus donec misercatur ei. Et ne forte arbitreris tc offensam magis contrahere apud Deum, si cum non merearis audiri, importunus persistas in precibus; recordare Evangclii parabolam, et ibi invenies quod perseverantes et importunos precatores Dominus non sibi ostendit ingratos. Ait cnim: lit si non dubil ei propter quod amicus ejus est, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit ei quantum opus habet (Luc. XI, 8). Intellire, charissime, ergo quia propterea diabolus desperationem subjicit impetrandi, ut spem bonitatis Dei uobis abscidat, qu. c est dux itineris, quo itur ad eæ- 1uin. Sicut autem pro morte communi philosophicum est a lacrymis temperare; ila in animæ morte consolationem recipere, ct insipiens ct irreligiosum duco.