Latin
19.18 to 19.37
Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus] 19.18-37
Unproofread scanNot analysed yet
Nunquam, credo mihi, aversabitur ad se conversum. Ipse cnim dicit. Deus appropians eyo sum, et non Deus de longe (Jerem. XXIII, 23): ct iterum per cumdem prophetam, Pacata, inquit, separant inter me et vos (Isrri. LIX a 2). Si ergo peccata sunt quæ IIOS separant a Deo, auleramus medium istud obstaculum, et nihi! est quod nos pro hibeat conjungi Deo. Propterea enimcreavit nos Deus, et esse nos fecit qui non eramus, ut æterna in nos conferat bona, et præstet regna coelorum. (a) Non enim nos ad hoc fecit, ut gehennae nos tradat ignique perpetua. Regnum coelorum propter nos, gehenna propter iabolum facta est. Et hæc ita esse, ex Evangeliis doceam. Ipse enim Dominus dicet his qui a dextris ejus erunt. Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum qund vobis paratum est ab origine mundi. Illis autem qui a sinistris cjus erunt, dicti, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus cst diabolo et angelis ejus (Mutth. xxv, 34, 41), Si ergo gehenna ignis propter diabolum, propter hominem autem regnum ctelarum a constitutione mundi præparatum eSt; tantUm esi, ne nosmetipsos ab ingressu bonorum persistendo in maiis pertinaciter excludamus. Donec enim sumus in hac vita, quantacumque nubis accideriut peccata, possibile esi omnia ablui per poenitentiam. Cum autem abducti fucrimus ab hoc sæculo, ibi jam etiamsi pœnitebit nos (valde enim nos poenitebit, scd nulla crit ulililas pœnitentiæ), et licet sit stridor cientium, licet ululatus et fletus, licet fundamus preccs, et innumeris obsecrationibus proclamemus; nemo audiet, nemo subveniet, nec extremo quidem digito aquam quis infundet lingue nostræ positæ in flammis: sed audiemus illud quod dives ille audivit ab Abraham, Quia chaos magnum firmatum est inter noa et vos; et neque hinc illuc transire quit potest, neque inde huc (Luc.