Latin
De Symbolo
Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus] 2
Unproofread scanNot analysed yet
(a) Tradunt enim, quod post ascensionem Domini et Salvatoris nostri ad Patrem, cum per adventum Spiritus sancti discipuli ejus inflammati linguis omnium loquerentur, ad singulas quasque nationes, ut Dei verbum praidicarent, ituri ac discessuri ab invicem, normam prius sibi futuræ prædicationis in commune statuerunt: ne localiter ah invicem discedentes, diversum vel dissonum praedicarent his qui ad iidem Christi invitabantur. Omnes igitur in uno positi, et Spiritu sancto repleti, breve su; c prædicationis indicium conferendo in unum, quod sentiebat unusquisquc computabat, atque hanc ita credentibus dandam esse regulam instituerunt. Symbolum breve cst verhis, sed magnum cst sacramentis. Quidquid enim præfigaratum est in Patriarchis, quidquid denuntiatum est in Scripturis, quidquid praedictum est in Prophetis, vel de Deo ingenito, vel ex Deo in Deuin nato, vel de Spiritu sancto vel de suscipiendo omni sacramento, vel de morte Domini resurrectionisque ejus mysterio, totum breviter hoc Symbolum continet, ei continendo habet et confitendo. Discat ergo quisque fidem Apostolicam professus per. ora gestantium in Baptismo, cum ad annos intelligibiles. venerit. Jam ad istius Symboli professionis sacramentum textumque veniamus, quod in hunc modum incipit: