# Sermo De Symbolo [Incertus] 20

Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus], De Symbolo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-symbolo-incertus/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-symbolo-incertus/20

CAPIT XVII. Voluptates cito transeunt. Ducunt ad æterna tormenta. Quasi per somnium his modo fruimur. Resipiscamus ergo tandem, et recordemur quid profuerit illis qui in luxuria corporis et præsenti vine voluptatibus usque in diem ultimum permanserunt. Inlucre nunc sepulcra eorum, et videsi est in eis aliquod jactantiæ suæ vestigium, si aliqua divitiarum luxuriæ sigua cognoveris. Require nunc ubi vestes et odoramenta peregrina, ubi spectaculorum voluptas, ubi asseclarum turbae, etconviviornm cessit opulentia, risus, jocus, et immoderata atque effrenata Letitia quo abiit, quo abscessit. Ubi illa nunc, ct ubi ipsi? Quis linis utrorumque? Intuere diligcntius, ct accede propius ad singulorum st'pulcra. Vide cineres solos, et vermium fetidas reliquias: et recordare hunc corporum esse finem, etiam si in deliciis et laetitia, si in labore et continentia transegerint vitam. Nam si res omnis omnisque causa usque, ad cincres veniret et vermes, parva penderentur hæc damna, et quæ facile pus it excusane naturæ conditiu. Nunc autem converte tuos oculos ab istis cineribus et sepulcris. et revoca cogitationem tuam ad il ud divini j dicii tribunal horrendum, quod ardens fluvius flammeis ambit fluentis, ubi fletus et stridor dentium, ubi tenebræ exteriores, uhi ille vermis conscientiæ qui nunquam morietur, et ignis qui nunquam exstinguetur. Recordare parabolam Lazari et divitis illius, qui opum tantarum dominus qui purpura indutus ct bysso, unam tunc aquæ guttam invenire non potuit, cin esset in ardoris necessitate constitutus. Dic, quæso te, quid plus habcl vita ista quam somnium? Sicut enim hi qui in metallis constituti vcl condemnati, vel in alia qualibet poena positi, cum furte post multum dura: vitæ paulutum rclaxati fuerint in somnium, vident se inter plures dapes positUs, epulis copiosissimis perfrui; ubi vero surrexerint, nihil sibi gratiæ delectatione somnii invenerint resedisse ita ct dives iiic quasi somnium habuit hujus vitæ; ubi discessit, nihil cum illo nisi præteritorum poenitudo et præsentium poena permansit.

---

Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008a/stoa0040.stoa008a.opp-lat1.xml.
