# Sermo De Symbolo [Incertus] 22

Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus], De Symbolo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-symbolo-incertus/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-symbolo-incertus/22

CAPUT XIX. Quomodo corrumpatur. Nec tunc tamen omnino infructuosa fuit. Caute legatur. Vides quanta est virtus pœnitentiæ? Vides quantummeriti conversio reparavit? Corrumpitur autem poenitentia, si eisdem quis pro quibus confitetur, rursus involvalur malis. Unus enim, inquit, ædificans et alius destruens, quid consequentur nisi luborem? Et qni baptizatur a mortuo, et iterum tangit mortuum, quid proficit in lavacro suo? Ita et homo qni jejunat pro peccatis suis, et iterum cudit, et eadem agit, orationem ejus quis exaudiet (Eccli. xxxiv, 28, 50, 31)? Et iterum dict, Qui redit a justitia ad peccatum, Dominus præcipital eum in gladium. Et sicut canis, cum revertitur ad vomitum, odibilis fit; ita et stultus, cum revertitur ad peccatum suum (Prov. xxvi, 11). Sed nunc quid dicainus, ausculta. Sape accidit, ut per pœnitentiam quis multa et magna correxerit, inter hæc tamen bona quae per pœnitentiam correxit et peccata commiserit: et hoc est quod maxime desperationem iuducit animo, quia videtur hic destruxisse quod ædificaverat, ct omnes illos labores inaniter effudisse. Et hic est cogitatio, quæ præcipue animæ pondus desperationis imponit. Sed illud rursus oportet cogiari, per quod pessima et inimica vike nostræ cogitatio ista repellatur: quia illa bona quæ egimus, et emendatio illa quæ per pœnitentiam quæsita est, nisi fuisset, et velut contrarium pondus polleri huicquod ex peccato nobis intloduetum est, obstitisset; nihil fuerat quod in profundum malorum nos decidere prohiberet. Nunc autem sicut fortis quædam lorica jaculum grave et amarum non permisit ustpic ad vitalia viscerum penetrare, Sed vim letalis teli maximam fregit. Certum est enim, quia qui fert secum illuc plura opera bona, et plura opera mala, in ipsis poenis habebit aliquid refrigerii: qui antem bonorum operum nihil habet, malorum autem secum multam copiam refert; quid eum maneat, non opus est dicere. Erit enim ibi sine dubio compensatio bonorum maiorumque, ct velut in statera posita utraque pars. Qua; demerserit, illa sibi eorum quo momentum vergitur, opcrarium vindicabit. Si ergo malorum multitudo superaverit, operarium. suum pertrahit ad gehennam: si vero majora fuerint opera bonorum, summa vi obsistent, et repugnabunt malis, aique operatorem suum ad regionem vivorum ex ipso etiam gehennæ confinio revocabunt. (a) Hæc ergo, I'ratres charissimi, si attentius voluerimus cogitare; remedia nobis in dic neccesitatis acquiramus; ut cum dies judicii venerit non eum impiis, eit peccatoribus puniamur, sed cum justis et Deum timentibus ad æterna præmia feliciter veniamus. Amen.

---

Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008a/stoa0040.stoa008a.opp-lat1.xml.
