# Sermo De Symbolo [Incertus] 3

Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus], De Symbolo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-de-symbolo-incertus/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-de-symbolo-incertus/3

CAPUT PRIMUM. Credere Deum, Deo, in Deum. Fides diaboli. Omnipotens. Credo in Deum Patrem omnipotentem. (b) In primis, dilectissimi, quahs sermo siL in Symboli capite, diligenter attendite. Ergo in primohabet, Credo. Vide quod Dominus noster non nos jubet discutere divina judicia, sed credere: nec rationem rcquirerc, sed fidem simpl.citcr et immobiliter exhibere. Non dicit, Credo Deum; vel, Credo Deo. quamvis et haec saluti necessaria siut. Aliud enim est credere illi, aliud eredere illum, aliud credere iit illum. Credere illi, est credere vera esse quæ loquitur: credere illam, credere quia ipse est Deus: credere in illum, diligerc ilium. Credere vera esso quæ I oquitur, multi el mali possunt: credunt enim esse vera, et nolunt ea facere sua; quia ad hoc pedum pigrisunt. Credere autem ipsum esse Deum, et dæmones ponunt. Credere vero in Deum, soli noverunt qui diligunt illum, qii non solum nomine christiani suut, sed ei factis el vita, quia sime dilectione fides inanis est. Cum dilectione fides chrisiiani, siue dilectione fides dæmonis. Qui ergo non volunt credere Christum, adhac nec dæmones imitantur. Jun credit Christum, sed oJil Christum, habet1 confessionem (idei in timore pœnæ, non in amore coronæ: nam et illi puniri timebant. Denique beatus Petrus cum Domino confitens diceret, Tu es Chrislus Filius Dci vivi (Matth. XVI, 16), eadem pcne verba, quæ dæmones, proferre videtur ex ore: sed illorum confessio, quia cum odio prolata est Cliristi, merito damnata cst; illius quia ex interna dilectione processit, æterna beatitudine remunerata est. Nos ergo qui per adoptionem gratiæ filii Dei sumus (Rom. VIII, 15), dicendo, Credo in Deum Patrem omnipotentein; hoc est, sic ei credamus, ut ei per dilectionem adhæreamus. In Deum Pa- Irem omnipotentem. Advertite quod cult Dei Patris nomen in confessione conjungit, ostendit quod non ante Deus esse coepit, et postea Pater; sed sine ullo Initio et Deus semper et Pater est. Patrem autem cum audis, agnosce quod habet Filium veraciter genitum: quomodo possessor dicitur qui aliquid possidet, et dominus, qui alicui dominatur. Deus ergo Pater se. creti sacramenti vocabulum est, cujus vere Filius est Verbum. Nec quæratur quomodo genuit lilium, quod et Angeli nesciunt, Prophetis est incognitum. Unde illud dictum cst, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Nec a nobis discutiendus est Deus, sed credendus. Sed ut breviter dicamus, suflicit nobis scire quia gcnuiL lux splendorem. Omnipotentem vero idco dicit, quia omnipotens est, cui nihil impossibile cst, qui cœlum ct terram, mare, homines, atque omnia animali i et reptilia, non aliquo operis actu, sed solo verbi imperio creavit. Et ideo non nobis veniat in cogitationem, quomodo hoc aut illud potuit fieri, qui omnipotentem præcipimur confiteri.

---

Augustine, Sermo De Symbolo [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa008a/stoa0040.stoa008a.opp-lat1.xml.
