Latin
In baptizatis chrismatis infusio qnid significet. VI promissa in Baptismo acdul…
Augustine, Sermo De Unctione Capitis Et De Pedibus Lavandis 1
Unproofread scanNot analysed yet
Huc usque de mysteriis locuti sumus, quæ vcl anto Baptismatis sacramentum, vel in ipso Baptismate cebbrantur: nunc vero de bis acturi sumus, qiuc iam baptizatis sancta institutione complentur. Impleto euirn Baptismate caput vestrum chrismate, id est, olco sanctificationis infundimus: per quod ostenditur, baptizatis regalem et sacerdotalem conferri a Domino dignitatem. Nam in Veteri Testamento hi qui legebantur in sacerdotio vel in regno, sancto ungebantur oleo: et unctione capitis alii rcguandi in po; ulo Dei, alii sacrificia offerendi accipiebant a Domino potestatem. Sicut sanctum David, et cæteros reges unctos legimus a Prophetis, et de privatis in reges olei sanctilicatione mutatos: sic et sanctum Aaron a Moyse unctum legimus, ex laico in sacerdotem Domini sancto oleo consecratum. Unde et in Psalmo canitur, Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron (Psal. CIXXII, 2). Scd illud in Veteri Testamento oleum, temporale legnum, temporade sacerdotium conferebat; in hac enim vita crat administrandum, quæ paucorum annorum curriculo terminatur: hoc autem chrisma, id est, hæc unctio quæ vobis imposita est, illius vobi regni, illius sacerdotii contulit dignitatcm, quod cum semel collatum fuerit, nunqnam est finiendum. Miramini forte quod diximus vos illo chrismate regnum futuræ gloriæ et sacerdotium consecutos. Non cgo vobis, sed apostolus Petrus, imo per Apostolum Christus, colluam hanc pronuntiat dignitatem. Sic enim loquitur ad fideles, id est, qui Baptismate abluti ct chrismate consecrati sunt: Vas autem genus regale et sacerdotale, gens sancta, populus acquisitionis; ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum(I Petr. II, 9). Considerate crgo honorem quem in illo estis mysterio consecuti, ct cavete ne forte qui post peccata per Baptismum filii regni facti estis, rursus peccando, quod absit, velitis utici filii gehenn:r. Quomodo enim irasci putatis Deum, si post beneficia ejus, post indulgentiam peccatorum, velitis ad peccandum reverti; ut qui adoplati estis in Dei filios, iterum quasi servi contemnentes Dcum, velitis facere diaboli voluntatem?