Latin
Hebetur supra, in Eligii tractatu de Rectitudine catholicæ conversationis, nn. …
Augustine, Sermo De Vanitate Saeculi [Incertus] 1
Unproofread scanNot analysed yet
In hac vita positi, fratres, ita agile, ut cnm hinc migraveritis, et caro vestra a vermibus coeperit devorari in sepulcro, annna ornata bonis operibus cum sanctis omnibus latetur in coelis. Retrahat vos a malis operibus vel peccatis, interitus corum quos præmisistis. . . . . (a) Et erit tunc quanto quis amplius alio hic obediens Deo fuit, tamo ampliorem illic mercedem accipiet: quantoque hic amplius Deum amavit, tanto propius eum videbit. Benedicamus igitnr Dominum Deum nostrum, fratres, qui ad lætiliam spiritualcm congregavit nos. Simus in humilitate cordis semper. et gaudium nostrum penes ipsum sit. Non de prosperitate aliqua hnjus s:eculi inflemur; sed noverimus felicitatem nostram non esse nisi cum ista transierint. Modo gaudium nostrum, fratres, in spe futura sit, totum desiderium vita æterna sit, omnia suspiria nostra Christo anhelent. Ille unus pulcherrimus, qui fœdos dilexit ut pulchros faceret, desideretur: ad illum unum curratur, illi ingemiscatur; et dicatll seMper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus (Psal. XXXIV, 27).