Latin
Inter supposititia Hieronymi opera etiam reperitur
Augustine, Sermo in Pervigilio Paschae de Esu Agni 2
Unproofread scanNot analysed yet
Hodie populus Israel et,-ere homo videns Deum (hoc quippe interpretatur Israel), egredi jubetur ex Ægypto. Hodie Agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. i, 29), pro omnium salute jugulatur. Hodie sanguine illius postes domorum, id est, frontes nostræ depinguntur. llodie occiduntur Ægyptii, et de sCI'vitute Pharaonis Ici populus liberatur (Exod. XII). Hodie percutiuntur primogenita iÆgyptiorum; ct Israelitarum non solum liberi, sod etiam irrationbilia jumenta servantur. Iloinimis et jumenta salves facies, Domine (Psal. XXXV, 7). Præparemus nos, fratres charissimi, ad immolationem agni, et ajprehendamus illum, non quando dubia lux est, etadhic unæcornua non implentur, non quando crescene incipit vel decrescere; sed quarta decima die, ivi est, tumine consummato atque perfecto,quando tota ejus lan. pade totus orbis impletur. Nec putemus agnum istum anniculum ubicumque posse comedi. Præcipitur nobis, ut in una illum comedamus domo; id cst, in una Ecclesia immolari agnum putemus. ex quo manifestum est, quod Judæi ct hæretici, ct omnia conventicula dogmatum I per versurum, qui agnuin in Ecclesia non comedunt, non eos agni carnes comedere, sed draconis, lui datus est juxta Psalmistamin escam populis Æthiopum(Psal. LXXIII, 14). Quomodo enim in diluvio non salvatur, nisi qui in arca fuerit Noe (Gen. VII, 24), et corrucnte Jericho una tantummodo Raab meretricis, id est, Ecclesiæ credenti ex gentibus custoditur domus (Josue VI, 25), ita et in immolatione agni tunc vere agnus occiditur, cum iit una mactatur domo.