Latin
Inter supposititia Hieronymi opera etiam reperitur
Augustine, Sermo in Pervigilio Paschae de Esu Agni 5
Unproofread scanNot analysed yet
In una, inquit, domo carnes assus igni comedetis% et azyma cum amaritudinibus manducabitis. Non comedetis de eis crudum aut cocium in aqua, sed assum tantum igni (Exod. XII, 9 et 10). Jubetur nobis ut pages absque fermento veteri malitiæ et nequitiæ comeda mus (i Cor. v, 8). De quo fermento ct Dominus in Evangelio discipulos monet dicens, Cavete a fermento Pharisæorum; et postea interpretatur fenrtentum per- Versorum 1 Pharisæcorum esse doctrinam (Matlh. xvi, 6. 12). Et nos igitur si a doctrina hujus sæculi volumus esse alieni, et quasi extraneos a mundi conversatione nos facere, persecutionibus et pressuris subjecti simus, et secundum Apostolum comedamus azyma sinceritatis et veritatis (I Cor. v, 8). Vis, o auditor, intelligere quod dico? Dic quod verum est, loquere quod sincerum est, nullius personam accipias, non divitis, non potentis. Quam libet sit potens,quam libet sit nobilis qui peccaverit, corripe eum: et comedisti I azyma sinceritatis et veritatis in amaritudine. Unde et Apostolus ait, Inimicus vobis factus sum, vera dicens (Galat. IV, 16): ct proverbium sarculi gentilis quoque poeta exprimens, «Obsequium, inquU, amicos, veritas odium parit >(Terent. Andria, act. i, scen. i, v. 41). Quod autem sequitur ut non crudas carnes agni neque elixas comedamus: illud est, ne Scripturas divinas, quæ vere carnes agni sunt, aut juxta historiam tantum intelligamus, sicut Judxi, et crudas cas absutnarnus in cibum; aul rursum secundum hæreticos, quibusdam allegoriis et nubilo interpretationis ad perversa quæque dogmata derivemus ac enervemus eas, et succi veritate sublata umbras quisdam et imagines offendamus2: sed intelligamus cas et juxta historiam sicut scriptæ sunt, et nihilominus eas sancti Spiritus excoquamus ardore, et quidquid in illis secundum litteram videtur incongruum esse vcl clausum, spirituali expositione pandamus. -