# Sermo in Pervigilio Paschae de Esu Agni 5

Augustine, Sermo in Pervigilio Paschae de Esu Agni, Inter supposititia Hieronymi opera etiam reperitur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-in-pervigilio-paschae-de-esu-agni/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-in-pervigilio-paschae-de-esu-agni/5

In una, inquit, domo carnes assus igni comedetis% et azyma cum amaritudinibus manducabitis. Non comedetis de eis crudum aut cocium in aqua, sed assum tantum igni (Exod. XII, 9 et 10). Jubetur nobis ut pages absque fermento veteri malitiæ et nequitiæ comeda mus ( i Cor. v, 8). De quo fermento ct Dominus in Evangelio discipulos monet dicens, Cavete a fermento Pharisæorum; et postea interpretatur fenrtentum per- Versorum 1 Pharisæcorum esse doctrinam (Matlh. xvi, 6. 12). Et nos igitur si a doctrina hujus sæculi volumus esse alieni, et quasi extraneos a mundi conversatione nos facere, persecutionibus et pressuris subjecti simus, et secundum Apostolum comedamus azyma sinceritatis et veritatis (I Cor. v, 8). Vis, o auditor, intelligere quod dico? Dic quod verum est, loquere quod sincerum est, nullius personam accipias, non divitis, non potentis. Quam libet sit potens,quam libet sit nobilis qui peccaverit, corripe eum: et comedisti I azyma sinceritatis et veritatis in amaritudine. Unde et Apostolus ait, Inimicus vobis factus sum, vera dicens (Galat. IV, 16): ct proverbium sarculi gentilis quoque poeta exprimens, « Obsequium, inquU, amicos, veritas odium parit > (Terent. Andria, act. i, scen. i, v. 41). Quod autem sequitur ut non crudas carnes agni neque elixas comedamus: illud est, ne Scripturas divinas, quæ vere carnes agni sunt, aut juxta historiam tantum intelligamus, sicut Judxi, et crudas cas absutnarnus in cibum; aul rursum secundum hæreticos, quibusdam allegoriis et nubilo interpretationis ad perversa quæque dogmata derivemus ac enervemus eas, et succi veritate sublata umbras quisdam et imagines offendamus2: sed intelligamus cas et juxta historiam sicut scriptæ sunt, et nihilominus eas sancti Spiritus excoquamus ardore, et quidquid in illis secundum litteram videtur incongruum esse vcl clausum, spirituali expositione pandamus. -

---

Augustine, Sermo in Pervigilio Paschae de Esu Agni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa078b/stoa0040.stoa078b.opp-lat1.xml.
