# Sermo in Pervigilio Paschae de Esu Agni 6

Augustine, Sermo in Pervigilio Paschae de Esu Agni, Inter supposititia Hieronymi opera etiam reperitur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermo-in-pervigilio-paschae-de-esu-agni/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermo-in-pervigilio-paschae-de-esu-agni/6

Caput cum pedibus et intestinis comeditis, (Exod. SII, 9). Caput mihi vidctur esse agni, illud quod in Evangelio Joannis scribitur: In principio erat verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, i, 2): pedes autem, homo quem pro nostra salute est dignatus assumere. Sed et aliter sentiri potest: caput, intelligentia spiritualis; pedes, simplex juxta historiam narratio; intestina autem, quidquid intrinsecus in littera latet I, quidquid in superficie non videtur, sed diligenti examinatione commolitum ct ruminatum a doctoribus profertur in medium: et quod putabatur esse foedum et indecorum, hoc reperietur esse vitale. Verbi gratia, quid turpius in Scripturis dici potest, quam si Osee meretricem habere jubeatur uxorem (Osee i, 2), et Judas cum Thamar nuru sua concumbat Gen. XXXVIII, 16), et David Bethsabee adulterio sordidetur (11 Reg. XI, 4), et Onan lilius Judæ semen projiciat in terram, ne iberus generet (Gen. XXXVIII, 9)? Hæc si secundum litteram inteliigantur, nonne a gentibus et ab incredulis quibusque quasi Scriptu. rarum stercora condemnantur atque irridentur? SCII si illa excutias, si laves, si Spiritus sancti igne excoquas, vertuntur in cibum; et quod putabatur inutile, iuvenietur esse mysterium.

---

Augustine, Sermo in Pervigilio Paschae de Esu Agni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa078b/stoa0040.stoa078b.opp-lat1.xml.
