Latin
Inter supposititia Hieronymi opera etiam reperitur
Augustine, Sermo in Pervigilio Paschae de Esu Agni 7
Unproofread scanNot analysed yet
Non relinquetis de eo in mane, et os non conteretis de eo, et quod retiacum fuerit de eo usque in mane, igni comburetis illud (Exod. XII, 10). Nihil de Carnibus agni usque in futurum sæculum reservemus: quantumeumque possumus, comedamus. Quod si qua in eo fortia sunt, dogmata videlicet ecclesiastica de Trinitate, de resurrectione, de anima, de Angelis et de cæteris hujusmodi, hæc non juxta nostram opinionem pravis interpretationibus disseramus, et non conteramus iila, sed ita ut sunt fortia prædicemus. Si quid autcm quasi homines præterierit, et non potuerimus de carnibus agni comedere scire debemus quod in futuro sæculo doctrina Spiritussancti nobis aperiendum sit, et comedemus illud.