Latin
Inter supposititia Hieronymi opera etiam reperitur
Augustine, Sermo in Pervigilio Paschae de Esu Agni 9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem sequitur, et calceamenta in pedibus veslris, et baculum in manibus vestris: hoc jubetur, ut quamdiu in ercmo hujus sæculi gradimur, calccati simus calceamentis pacis, necubi in deserto scorpius et coluber obrepat, necubi serpens plantam gradientis invadat. Quod si forte adversum nos consurrexerit, habeamus virgam in manibus, et percutiamus eum et dicamus, Virga tuo et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4). Videte mysterium Scriptuuum. Quamdiu per solitudines ambulamus, necesse cst ut habeamus calccamenta, quibus nostri legantur pcdes: quando vero terram repromissionis intramus, dicitur nobis cum Jesu Nave, Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas sanctus est (Josue v, 16). Et nos ergo quando intraverimus in regna cœlorum, non habebimus opus calceamentis; non his præsidiis, quibus custodimur in sæcule: sed ut novum dicam, agnum illum qui pro nobis occisus est sequemur. Sed videte ut de nobis dicat Joauncs, Isti sunt qui vestimenta sua non coinquinaverunt; virgines enim permanserunt, qui sequuntur agnum, quocumque vadit (Apoc. XIV, 4), Christum Jesum, cur cst honor ct gloria in sæcula sxculorum. Amen.