Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Lucæ, Faciem cadi et terræ nostis pro bare, etc., deque ist…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Tempore misericordiæ tUendum ad pænitetitiam. Vitro fragiliores sumus. Evangelium audivimus, et in co Dominum eos arguentem, qui faciem coeli norunt probare, et tempus fidei regni coelorum appropinquantis nesciunt invenire. Judætis autem hoc dicebat: sed etiam ad nos sermo pervenit. Dominus autem ipse Jesus Christus Evangelii sui prædicationem ita cœpit: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum cæelorum (Matth. IV. 17). Similiter et Joannes Baptista et præcursor ipsius ita cæpit: Agite pænitentiam; appropinquavit enim reguum cælorum (Id. III, 2). Et modo corripit cos Dominus, qui nolunt agere pænitentiam, appropinquante regno cælorum. Regnum cæslorum, sicut ipse ait, non veniet cum obsorvatione. Et iterum ipse ait: Regnum cælorum intra vos eat (Luc. XVII 20, 21). Prudente ergo accipiat unusquisque monita præceptoris. ut non perdat tempus misericordiæ Salvatoris, qua' modo impenditur, quamdiu generi humano parcitur. Ad hoc enim parcitur homini, ut convertatur, et non sit qui damnetur. Viderit Deus quando veniat finis sæculi: est tamcn modo tempus fidei. Finis saeculi utrum hic aliquem nostrum inveniat, nescio: et fortasse non inveniet. Tempus cuique nostrum, proximum csi, quia mortales sumus. Inter casus ambiilamus. Si vitrei essemus, minus casus timeremus. Quid fragilius vase vilrco? Et tamen sen'atur. et durat per sæcula. Etsi enim casus vitreo vasi timentur, scnectus ci ct febris non timetur. Nos ergo fragilieres et infirmiores sumus: quia et casus omnes qui nou cessant in rebus humanis, fi agilitate utique nostra quotidie formidamus; ct si ipsi casus non accedant, tempus ambulat: vitat homo ictum, numquid vitat exitum? vitat quæextrinsecus eveniunt, numquid quod intus nascitur pellitur? Denique nunc lumbricos gignunt interiora, nunc morbus quilibet subito occupat:postremo quantumvis homini parcatur, novissimc senectus cum venerit, non cst quo differaiur 1.