# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 1-6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Joannis, Vocatus est autem et Jesus et discipuli ejus ad nu…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/1-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/1-6

CAPUT PRIMUM. — i. Humilitas Christi medicina superbiæ nostræ. Scitis, fratres; in Christum cnim credentes didicistis, et assidue etiam nos ministerio nostro commendamus vobis; quod medicina tumoris hominis, humilitas est Christi. Non enim perisset homo, nisi superbia tumuisset 1. luitium cnim, sicut Scriptura dicit, omnis peccat, superbia (Eccli. x, 15). Contra initium peccati, initium justitiæ necessarium fuit. Si ergo initium oinnis peccati superbia; unde sanaretur tumor superbiæ, nisi Deus dignatus esset humilis fieri? Erubescat horno esse superbus; quoniam factus est humilis Deus. Nam quando dicitur homini ut humiliet sc, dedignatur: et ut velint homines vindicari quando læduntur, superbia facit. Cum humiliari dedignantur 2, vindicari volunt: quasi pœna cuique prodesse possit aliena Læsus et injuriam passus, vindicari vult: de aliena poeni sibi quærit medicamentum, ct acquirit grande termentum. Ideo in omnibus Dominus Christus humiliari dignatus est, præbens nobis viam: si tamen dignemur ambulare per cam.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
