Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermo de verbis Apostoli, Ephes. cap. IV, 25, Deponentes mendacium, loquimini v…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 1-7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Mendacium prohibitum homini. Hanc sententiam, quam dixit Apostolus, Deponentes mendacium, loquimini veritalem, non esse comrariam illi sententiæ, quæ dicta est in Psalmo, Omnis komo mendax, si Dominus dat intellectum, breviter exponemus. Quid ergo est, Deponentes mendacium, loquimini veritatem; et, Omnis homo mendax? An impossibilia per Apostolum Deus jubet? Non. Quid ergo jubet? Audco dicere: sed sine contumelia dictum accipiatis, quia et in me ipsum dico: hoc jubet Deus, ut non simus homines. Si enim dicerem, Jubet Deus ut non sitis homines; acerbe forsitan acciperetis: et me i1aquc conjunxi, ne quis irascatur.