# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 1.4.41-64

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 1.4.41 to 1.4.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/1.4.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/1.4.41

Sed nos, sicut Paulum et Joannem contrarios sibi esse non credimus; ita de Moysi et Pauli concordia etiam ipsos cogimus confiteri. Et quoniam sicut isti duo sibi, sic etiam Joannes consentit ambobus; quia ita dixit, per ipsum, ut in ipso intelligi non prohibeat. CAPUT IV. — Omnia divina scripta inter se pacala consistunt. Sed quemadmodum solet accidere, ut quando transeuntes nubes per obscura noctis intuemur, earum caligine sic acies nostra turbetur, ut in contrarium nobis sidera currere videantur; sic isti hæretici, quia in sui erroris nubilo pacem non invcmunt, videtur eis potius divina Scriptura rixari. «APUT V. — 5. Fortassis dicant, non de Verbo Dei dictum esse, In, principio fecit Deus coelum et terram. Fac esse, non in principio, quod est unicus; sed in principio temporis dictum intelliatur quod scriptum est, In principio fecit Deus ælumet terram: non quia jam erat tempus, anteuam esset ulla creatura (non enim vel tempus esse oætemum qnisquam dixcrit Deo, qui est conditor emporum), sed ut cum caelo et terra esse caeperit tempus. Si ergo quisque sic intelligat, cognoscens duntaxat creaturæ Creatorisque distantiam, ne coæternum Deo qui fecit, dicat esse quod fecit; certe vel in illo verbo elucebit numerus personarum, ubi dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, nostram; et, Fecit Deut hominem ad imaginem Dei (Gen. I, 26, 27). Qnanquam etiamsi non appareret, et sub unitatis appellatione Trinitas intelligentibus insinuaretur; non ideo contrarium principio Geneseos, Evangelii principium videri debuit prudentibus: non enim videri nisi imprudentibus potuit. Habemus enim talium in Scripturis locutionum innumera exempla. Ipse Dominus loquens ait. Ego autem dico vobit, noa jurare omnino, neque per cælum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum eat pedum ejus (Matth. v, 34 et 35).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
