# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 1.4.65-86

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 1.4.65 to 1.4.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/1.4.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/1.4.65

Numquid propterea quia ibi se non nominai, fortasse negaturi sunt quod sedeat Christus in coelo? Item dicit Apostolus, altitudo divitiarum sapientiæ et scientie Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ipsius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius illi fuit? aut quit prior dedit ei, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula sæculorum (Rom. XI, 33-36). Etiam hic Filii mentio nominatim non facta est. Unum dicit esse Apostolus Deum et Dominum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Cur ergo isti Moysen sibi elegerunt, quem Joanni evangelistae opponerent, Paulum aute,.. apostolum ei opponere noluerunt? Quia scilicet imperitis horninibus duo Testamenta persuadere voluerunt esse contraria; ut uno teste utantur, alterum respuant. Hoc enim profitetur error ipsorum. Nam si esset alius, cujus item dementissimus furor ipsum Novum Testa. mentum sibi contrarium apud imperitos conaretur ostendere, quid aliud ageret, nisi quemadmodum isti Moysen et Joannem, ita ille Paulum et Joannem, tanquam inimicos rixantesquc proponeret? Sicut autem sincerissima et verissima fides commendat Pauli Joannisque concordiam; et in eo qnod beatus Paulus ait, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, non solum Patrem, sed et Filium et Spiritum sanctum docet intelligi: sic Moysi et Joannis pacem intuens, in eo quod Moyses dixit, ln principio fecit Deut cælum et terram, si principium accipit temporis, nihil aliud in eo quod dicium est, Deut, nisi Trinitatis unitatem agnoscit; aut prinripiurn in quo fecit Deus cœlum et terram, ipsum Filium incunctanter amplectitur. Multa sunt alia quæ secundum has regulas locutionis divinarum Scripturarum commemorare possimus: sed ne oneremus mcmoriam Sanctitatis vestræ, ista commemorasse suffecerit. Cætera vos ipsos quærere, vel cum Scripturae leguntur, advertere, atque inter vos considerare concorditer et pertractare adhortamur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
