Latin
10.1.59 to 10.1.73
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 10.1.59-73
Unproofread scanNot analysed yet
qui autem de libera, per repromissionem; quæ sunt in allegoria. Hæc enim sunt duo Testamenta; unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quod eat Agar. Sina enim mons eat in Arabia, quas conjuncta eat huic, quæ nunc eat Jerusalem: servit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Jerusalem, libera eat (Galat. IV, 21-26). Non ergo mirum, si propter mortua opera, ad eam quæ deorum est, mortuus; et propter spiritualia, vivus pertinet ad cam quæ sursum est Jerusalem. Quia et inferi deorsum sunt, quo pertinent mortui: superi autem sursum, quo pertinent vivi. Hac illuminatione, tanquam mane facto, intelligit Ecclesia gratiam spiritualem; repellens a sc carnale opus Legis, tanquam mortuum alienum; et sibi vindicans vivam fidem, quoniam justus ex fide vivit (Rom. I, 17): quam in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine consecuta est; et ideo tanquam triduanum tilium certa cognoscit, nec eum sibi eripi patitur.