# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 10.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/10.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/10.2

Timentibus absconditur dulcedo Dei, revetatur sperantibus. Quid ergo det Dominus ministrandum vobis, intenti, hoc est, esurientes accipite: quod cum dixero, sine dubio probabitis sanis faucibus cordis quod de cellario dominico vobis apponatur. Dominus Jesus sciebat tude posset anima humana, hoc est, mens ratiunalis ad imaginem Dci facta satiari, tanquam ipsa eo ipso satietur, Noverat boc, et illam ea plenitudine adhuc carere sciebat. Noverat se apparere, noverat se latere. Sciebat quid in illo demonstraretur, quid absconderetur. Noverat hoc. Quam multa, inquit Psalmus, multitudo dulcedinis tute, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem sperantibus in te (Psal. xxx, 20). Dulcedinem tuam et magnam et multam abscondisti timentibus te. Si timentibus te abscondis, quibus aperis? Perfecisti sperantibus in te. Quæstio gemina nata est, sed alterutra solvitur ex altera. Alterum si quis inquirat,, quid est hoc, Abscondisti timentibus te, perfecisti sperantibus in te? Alii timent, alii sperant? non ii ipsi sunt timentes Deum, sperantes in Deum? Quis in eum sperat, qui non eum timet? Quis eum pie timet, et in eum spem non habet? Ergo prius ista solYatur. De sperantibus et timentibus volo aliquid dicere. *

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
