# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 10.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/10.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/10.3

Judæi gratiam christianam sibi debitum falso jactantes. Nunc clamet illa suum esse Evangelium, tanquam sibi debitum, et per se generatum. Nam hoc dicebant Gentibus in ipsa contentione, qui cx Judæis carnaliter sentientes Christianos se dicere audeLant. Tanquam debitum enim justitine suae dicebant venisse Evangelium. Sed non erat eorum, quod spiritualiter DOn noverant I. Quod ergo Christiani vocabantur, alieno nomine gloriantes, tanquam illa de filio qucm non ipsa pepererat, etiam contendere audebant1; cum ipsi ex operibus Legis excluso intellectu spirituali tanquam de corpore operis sui animam ejecerant, et exstinguentes prophetiæ spiritum vivum, ad carnalia opera sine vita, hoc est, sine intellectu spirituali remanserant; quae Gentibus etiam supponere cupiebant, et ab cis tanquam vivum filium, nomen auferre Christianum. Quos ita refellit Apostolus, ut tanto minus ad eos pertinere dicatgratiam christianam, quanto magis eam sibi tanquam debitam vindicant, et quasi jure operum suam esse gloriantur. Ei enim qui operatur, inquit, merces non imputatur secundum gra. tiam, sed secundum debitune. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam (Rom. IV, 4, 5). Et ideo illos eliam ab eorum numero excludit, qui ex Judæis recte crediderant, et vivam spiritualemque gratiam retinebant. Quas rcliquias dicit populi Judæorum salvas factas, cum multitudo isset in perditionem? Sic ergo et in hoc tempore, inquit, reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non eat gratia (Id. XI, 5, 6). Ut illi excludantur a gratia, qui tanquam suum proprium, id est, operibus suis debitum et datum Evangelii pramium vindicant: quasi clamante Synagoga, Meus eat Filius. Sed menticbalur; acceperat enim eum et ipsa: sed super eum dormiens, id est, superbe sapiens necaverat. Vigilabat autcm jam ista mater, et intelligebat, non meritis suis, quia meretrix crat, sed gratia Dei sibi lilium esse concessum, opus videlicet evangelicæ fidei. quod in sinu cordis nutrire cupiebat. Itaque illa gloriam hominum quaerebat in alieno filio: hæc affectum dilectionis servabat in suo.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
