# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 10.6.1-30

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 10.6.1 to 10.6.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/10.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/10.6.1

Discipuli sub Lege nondum a cupiditatibus liberi. Temporalia a Deo petentes, nihil petunt. Discipuli ergo Domini Jesu Christi adhuc sub lege mundil, adhuc nutriendi, adhuc corrigendi, adhuc dirigendi. Adhuc enim concupiscebant: com lex dicat, Non concupisces (Exod. xx, 17). Pace dixerim eorum sanctoruin arictum, ducum gregis; pace eorum dixcrim, quia verum dico: Evangelium loquitur: contendebant quis esset eorum major (Luc. XIII, 24), et adhuC in terra Domino constituto, principatus dissensione fluctuabant. Hoc undc, nisi ex fermento vetere? hoc unde nisi ex lege in membris, repugnante legi menlis? Fastigium quærebant: enimvero cupiebant; quis major esset cogitabant: ideo altitudo corum depucro confunditur. Vocat ad se Jesus humilem ætatem, ut domet tumidam cupiditatem (Marc. IX, 35-56). Merito ergo et quando redierunt, ct dixerunt, Domine, ecce dæmonia subjecta sunt nobis in nomine tuo: (Gaudebant de nihilo: quantum crat, quid erat, ad illud qnod Deus promitlebal)? Dominus ergo, magister bonus, sedans timorem, xdificans firmitatem, ait illis: Nolite in hoc gaudere, quia dæmonia vobis subjecta sunt. Quare hoc? Quia mulli venient in nomine meo dicentes, Ecce in nomine tuo dæmonia ejecimus; et dicam eis, Non novi vos (Matth. VII, 22, 23). Nolite in hoc gaudere, sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in cælis. Adhuc ibi esse non potestis, et tamen jam ibi scripti estis, Gaudete ergo. Et illud, Adhuc nihil petiistis in nomine meo. Quod enim petiistis ad quod volo dare, nihil est. Quid enim petiistis in nomine meo? Ut dæmonia vobis subjecta cssent? Jn hoc gaudere nolite, hoc est, nihil est quod petiistis: si enim aliquid esset, gaudere juberet. Ergo non omnino nihil erat, sed quia ad illam magnitudinem præmiorum Dei exiguum crat. Non enim vere Paulus apostolus non erat aliquid; et tamen in comparatione Dei, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat (I Cor.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
