# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 10.6.31-56

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 10.6.31 to 10.6.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/10.6.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/10.6.31

III, 7). Et vobis dicimus, et nobis dicimus, et nobis et vobis dicinuis, quando petimus in nominc Christi temporalia ista. Certe enim petiistis. Naro quis non petat? Alius sanitatem pctit, si ægrotat; alius liberationem petit, si in carcere constitutus est; alius portum rogat, si in navi turbatur; alius victoriam rogat, si cum hoste confligit; et in nomine Christi totum rogar, et nihil est quod rogat. Quid ergo rogandum est? Petite in nomine meo. Et non dixit quid, sed in verbis intelligimus quid petere debeamus. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Petite, et accipitis, in nomine meo. Sed quid? Non nihil: quid autem? Ut gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc petite quod vobis sufficiat. Nam quando petis nihil 2: qui bibet de hac aqua, sitiet iterum (Joan. IV, 15). Mittit in puteum hydriam cupiditatis, lcvat unde hibat, ut iterum sitiat. Petite ut gaudium vestrum ait plenum: id est, ut satiemini, non ut ad tempus deleciemini. Petite quod vobis sufficiat: dicite vocem Philippi, Domne, ostende nobis Patrem, et sufficit uobis. Dicit vobis Dominus, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem (Joan, XIV, 8, 9). Ergo gratias agite Christo pro vobis infirmantibus I, et fauces satiandas parate Christi divinitati. Conversi ad Dominum, etc.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
