# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 10.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/10.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/10.6

Simulatore. in Ecclesia bonis operariis posterior res. Dominus ergo et in ipso numero discipulorum, quamvis ex peccatoribus omnes elegerit, priores tamen elegit perseveraturos in dilectione, quam Judam simulatorem. Non est quidem scriptum quo ordine electus sit; sed tamcn notum est ante illum electos bonos; et non frustra ultimus numeratur (Id. x, 1-4). Et post Domini ascensionem omnibus qui erant uno in loco Spiritus sanctus, secundum pollicitationem Domini desuper missus, infusus est: a quibus coepit Ecclesia, boni erant, et sine simulatione diligebant. Postea ergo simulatio cœpit operari ill Ecclesia: et ideo dilectio prior peperit. Triduo autem major eat fructus dilectionis, ut jam possit agnosci continentia, et justitia, et exspectatio futurorum. Simulatio Vero etsi pepercrit, id est, etiamsi ad exignum tempus peccatorum remissione lætata fuerit, tanquam somno sæcularis cupiditatis oppressa, cum de spe coelestium dejecta præmioum in terrenam requiem gravato corde reliditur, quasi dormiens effocat indulgentiam, quam credento meruerat 1. Tales autem homine? malunt justitiæ noinine, qnam vcritato gaudere; bonumque opus alienum per obscuras fallacias, quasi per noctem vivum filiuni, mentiendo ad se transferro conantur. Nec solum aliorum bona opera sibi usurpant, sed aliis etiam objiciunt scelera sua (a), quasi mortuum filium supponentes.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
