# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 10.7

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/10.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/10.7

Simulatorum fraus in bonos operarios. Quando autem simulationi tantum liccbit, ut falso justitiæ nomine, nullo prohibente, glorietur, et spirituale vivum opus, quod ipsa non genuit, et quod in se aliquando genuerat, pondere crudelissimi soporis exstinxit, ad fallacem jactantiam materni nominis applicct sibi, et scelera sua bonis atque innocentibus objicicndo supponat? Quando ero simulatio ita regnabit, nisi cum abundabit iniquitas, id est, tenebræ peccalorum quasi cæca pocte praevalebunt; et refrigescet charitas multorum (Matth. xxiv, 12), id est, operis spiritualis tanquam viyi pueri inter obdormict? Tamcn quia ita refrigescet charitas, ut negligentius ferveat; non enim dictum est, Penitus exstinguatur, ut omnino non sit: sic dormivit hæc mater, ut non occideret filium; sed tamen fraudibus simulationis dederit locum. Sed expergefacta, cum impietatem, quam ipsa non fecit, ab eis qui faciunt sibi objici viderit, et spirituali opero gratiæ, quam custodivit, cernit simulationem audero gloriari, se iniquitatis opcratricem, simulationem vcro matrem boni operis nominari, pacifici Judicis implorat auxilium. Nam Salomon Pacificus interpretatur. Quem videmus duas prolulissc sententias: primam tanquam ignoranlis; ultimam vero cum manifesta cognitione judicantis. Certamen pietatis prima proponit; dat præmium sccunda victori: in prima probatur mater, in ultima lætatur: in prima flens mittit semen suum, in secunda cum exsultatione reportat manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Quod pertinet ad duo tempora Ecclesiæ, quae Dominus Christus judex pacificus moderatur; unum quod nunc est, alterum quod futurum est: in isto probamur, in illo coronamur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
