# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 103.2.1-30

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 103.2.1 to 103.2.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/103.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/103.2.1

CAPUT PRIMUM. - 1. Unitas commendatur. Verba Domini nostri Jesu Christi, quæ modo ex Evangelio recitata sunt, admonent nos, esso unum aliquid quo teudamus, quando in hujus sæculi multitudine laboramus. Tendimus autem adhuc perogrinantes, nondum manentes; adhuc in via, nondum in patria; adhuc desiderando, nondum frucndo. Tamen tcndamus, et sine pigritia et sine intermissione tendamus, ut aliquando pervenire valeamus. Christus pascendumse præbere dignatur. Martha ct Maria duæ sorores erant, ambæ non solum carne, sed etiam religione germanas; ambæ Domino cohæ serunt, ambæ Domino in carne præsenti concorditer servieruut. Suscepit eum Martha, sicut solent suscipi peregrini. Sed tamen suscepit fmulaDominum, ægra Salvatorem, creatura Creatorem. Suscepit autem Spiritu pascenda, in carne pascendum. Voluit enim Dominus formam servi accipere, et accepta forma servi in illa pasci a servis, dignatione, non conditione. Nam et ista dignatio fuit, se praebere pascendum. Habebat carnem, in qua esuriret quidem, et sitiret: sed nescitis qnia in eremo esurienti Angeli minisirabant (Matth. IV, 11)? Ergo quod pasci voluit, pascenti præstitit. Quid autem mirum, si et de sancto Elia præstitit viduæ, quem prius corvo ministrante pascebat (III Reg. xvn, 6)? Numquid pascendo defecerat, quando ad viduam mittebat? Nequaquam. Non pasccudo defecerat, quando ad viduam mittebat1: sed religiosam viduam, per obsequium exhibitum servo suo, benedicere disponebat. Sic ergo susceptus est Dominus, tanquam hospes, qui in sua propria venit, et sui cum non receperunt: scd quotquot recrp runt cum, dedit eis potestatem lilios Dei fieri (Joan. i, 11); adoptans servos, et fratres faciens; redimens captivos, et faciens cohæredes. Ne quis tamen vestrum forsitan dicat: beati qui Christum suscipere in domum propriam meruerunt! Noli dolere, noH murmurare quia temporibus natus es, quando jam Dominum non vides in carnc: non tibi abstulit istam dignationem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
