Latin
103.2.60 to 103.2.90
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 103.2.60-90
Unproofread scanNot analysed yet
Unde in multis quies ista? Da unum, et populus esl: tolle unurn, et turba est. Quid est enim turba, nisi multitudo turbata? Sed audite Apostoluin: Obsecro autem vos, fratres. Mullitudini dicebat: sed omnes unum facere volebat. Obsecro autem vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu, ct in eadem scientia (I Cor. i, 10). Et alio loco: Unanimes, unum sentientes, nihil per contentionem, neque pcr inanem gloriam (Philipp. II, 2, 3). Et Dominus ad Patreni de suis: Ut sint unum, sicut et noa unum sumus i (Joan. XVII, 22). Et in Actibus Apostolorum: Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum (Act. IV, 32). Ergo magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in unum (Psal. xxxij, 4). Quia unum est necessarium, unum illucl supernum, unum ubi Pater et Filius ct Spiritus sanctus sunt unum. Videte nobis commendari unitatcm. Certe Trinitas est Deus noster. Pater non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius, sed amborum Spiritus: et tamen ista tria non tres dii, non tres omnipotentes, sed unus Deus omnipotens, ipsa Trinitas unus Deus: quia unum necessarium est. Ad hoc unum non nos perducit, nisi mulli habeamus cor unum. CAPUT IV. —5. Bonum Marthæ, ministerium: metior pars Marice. Bona sunt ministeria circa pauperes, et maxime circa sanctos Dei servilia debita, obsequia religiosa. Redduntur enim, non danturv dicente Apostolo, Si noa vobis spiritualia seminavimus, magnum eat si carnalia vestra metamus (I Cor. IX, 10)? Bona sunt, exhortamur ad hæc, et in verbo Domini aedificamus vos, nolite pigri esse ad suscipiendos sanctos. Aliquando nescientes, suscipiendo quos nesciebant, Angelos susceperunt (Hebr. xm, 2). Bona sunt hæc: melius cst tamen quod elegit Maria.