# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 103.2.91-126

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 103.2.91 to 103.2.126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/103.2.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/103.2.91

Illud eniM habel ex necessitate occupationem: istud autem ex charitate suavitatem. Vult homo occurrere quando ministrat; et aliquando non potest: quaeritur quod dcest, paratur quod adest; distenditur animus. Nam si Martha ad illa suflicerct, adjutorium sororis non posceret. Multa sunt, diversa sunt, quia carnalia sunt, quia temporalia sunt: etsi bona sunt, transitoria suut. Marthæ autem quid ait Dominus? Maria meliorem partem elegit. Non tu malam, sed illa mcliorem. Audi unde meliorem: Quæ non auferetur ab ea. A te auferetur aliquando onus necessitatis: aeterna est dulcedo veritatis. Non auferetur ab ca quod elegit. Non aufertur, sed tamen augctur. In hac autem vita augelur, in alia vita perficietur, nunquam auferetur. CAPUT V. — 6. Marthæ ministerium ad Mariæ quetem tendit. Cæterum tu Martha, pace tua dixerim, in bono ministerio benedicta, pro isto labore tuo mercedcm quaeris, quietem. Modo occupata es circa multum ministerium, pascere vis mortalia corpora, licet sanctorum: numquid cum veneris ad illam patriam, invenies peregrinum, quem suscipias hospitio? invenies esurientem, cui panem frangas? sitientem, cui polum porrigas? aegrum, quem visites? litigantem, quem concordes? mortuum, quem sepelias? Omnia ista ibi non erunt: sed quid ibi erit? Quod Maria elegit: ibi pascemur, non pascemus. Idco hoc ibi crit plenum atque perfectum, quod hic elegit Maria: de illa mensa opulenta, de verbo Domini micas colligebat. Nam vultis nossc quid ibi erit? Dominus ipse dicit de servis suis: Amen dico vobis, quia faciet eos recumbere, et transibit, et minisirabit illis (Luc. xii, 57). Recumbere quid est, nisi vacare? Recumbere quid est, nisi requiescere? Quid est, Transibit, et ministrabit illis? Prius transit, et sic ministrat. Sed ubi? In illo convivio superno, de quo dicit: Amen dico vobis, multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum (Matth.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
