Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 104
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 104.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Marthæ el Mariæ officia compararuntur. Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus a femina religiosa susceptum esse Dominum hospitio, eaque Martha vocabatur. Et cum esset ipsa occupata in cura ministrandi, soror cjus Maria sedebat ad pedes Domini, et audiebat verbum ejus. Laborabat illa, vacabat ista: illa erogabat. hæc implebatur. Verumtamen Martha laborans multum in illa occupatione et negotio ministrandi, interpellavit Dominum, et de sorore sua conquesta est, quod cain laborantem non adjuvaret. Dominus autem pro Maria respondit Marthæ; et ipse ejus factus est advocatus, qui judex fuerat interpellatus. Martha, inquit, circa multa es occupata, quando unum eat necessarium. Maria meliorem partem elegit, quæ noM auferetur ab ea. Audivimus enim et interpellationem interpellantis, et sententiam judicis. Quæ sententia interpellanti respondit, susceptam defendit. Erat enim Maria intenta dulcedini verbi Domini. Intenta crat Martha quomodo pasceret Dominum: intenta Maria quomodo pasceretur a Domino. A Martha convivium Domino parabatur, in cujus convivio Maria jam jucundabatur. Cnm ergo Maria suaviter audiret verbum dulcissimum, et corde intentissimo pasceretur, interpellato Domino a sorore sua, quomodo putamus eam timuisse, ne diccret ei Dominus, Surge, et adjuva sororem tuam? Mira enim suavitate tenebatur: quae profecto major est mentis quam ventris. Excusata est, scdit securior. Quomodo autem excusata? Aticndamus, inspiciamus, perscrutemur quod possumus; ut pascamur et nos.