# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 104.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/104.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/104.2

i. Ministerium Marthæ non reprehensum a Christo. Quid enim? putamus reprehensum esse ministerium Marthæ, quam cura hospitalitatis occupaverat, quae ipsum Dominum hospitio recepcrat? Quomodo recte reprehendebatur, qu:e tanto hospite lætabatur? Hoc si verum est, dimittant homines quod ministrant egentibus; eligant sibi partem meliorem, quænon auferctur ab cis; vacent verbo, inhient doctrinne dulcedini; occupentur circa scicntiam salutarem; nihil cis curae sit, quis peregrinus in vico sit, quis egeat pane, quis indumento, quis visitandus, quis redimendus, quis sepeliendus: vacentopcra misericordiae, uni instetur scientiæ Si melior pars est, cur non omnes hoc faciunt, quando ipsum Dominum in hac causa patronum habemus? Non cnim timemus in hac re, ne offendamus ejus justitiam, cum patronam teneamus ejus sententiam.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
